Tappensches Familienbuch (1889)/252

aus GenWiki, dem genealogischen Lexikon zum Mitmachen.
Zur Navigation springen Zur Suche springen
GenWiki - Digitale Bibliothek
Tappensches Familienbuch (1889)
Inhalt
<<<Vorherige Seite
[251]
Nächste Seite>>>
[253]
Datei:Familienbuch-Tappen.djvu
Hilfe zur Nutzung von DjVu-Dateien
Texterfassung: unkorrigiert
Dieser Text wurde noch nicht korrekturgelesen und kann somit Fehler enthalten.



itaque Henrice Eberhard Balck, Sanctioris Ministerii Regii Secretarie, et praeito (conceptae formulae verba, in quae Pro-Rectoris fides religiose, obligetur.

      „Ego D. Jacobus Wilhelmus Feuerlinus, promitto spondeoque, me statuta hujus Academiae, ceteraque Rescripta Regia, durante officio meo fideliter observaturum aliosque ad servandum auctoritate publica adacturum, nec non omnia, quae ad detrimentum Academiae vertere possent, pro virium facultate prohibiturum; contra vero, quaecunque ad divini Numinis gloriam, publicam Academiae salutem, singulorumque commoda augenda, itemque ad justitiae administrationem atque bonam disciplinam pertinent, omni studio atque opera ita procuraturum esse, ut neque ullis affectibus, neque gratia aut odio, neque privati commodi aut incommodi ratlone ducar. Omnia denique quae bonum et Academiae amantem Prorectorem facere par est, ea facturum me esse polliceor atque juro. Ita me Deus adjuvet!“

      His peractis, primum Te auctoritate jussuque Regio Pro-Rectorem hujus Academiac Georgine Augustae renuncio, proclamo, constituo, ea lege, qua Tu ex ordire successori eandem provinciam suo tempore es traditurus, deinde Illustrissimos Comites de Stolberg-Wernigeroda et de Isemburg requiro, ut insignia muneris Tui, quandoquidem id oneris lubentissime suscepere, exhibeant.

      Humeris nunc Turis circumpono hanc Purpuram, quam Illustrissimus Comes Albertus Augustus de Isemburg praebuit, capiti vero Mitram hanc impono. Quae quidem ornamenta, quoties contrectas, quoties intueris, toties meminisse Te oportet, summorum Imperantium hunc ornatum olim fuisse, atque nunc etiam haberi, et quam personam Tu nunc agas hoc munere Tibi demandato.

      Quin etiam haec Sceptra, quae Illustrissimus Comes de Stolberg-Wernigeroda apportat, capesse, Jurisdictionis et Justitiae cuivis, qui opem Tuam expetet, paratae insignia. Cogitabis a quo acceperis collata, qui ut Ipse Justissimus est et Aequissimus, ita et ubique in terris Suis omnibus, et in hac quoque republica litteraria, justitiam vult et aequitatem observari.

      His tibi insignibus omato asservanda committo Imperatoris Invictissimi, tum Regis Augustissimi Privilegia, Academiae huic impertita, utraque amplissima, omnium cognitioni propediem typis, ut exscripta sunt, exponenda. Imperatoria haec habes, habes Regia, tanto exquisitiori cura asservanda, quanto pluris omnium, qui huic Academiae nomina dederunt et posthac daturi sunt, interest.

      Quo autem regiminis Tui cynosuram quasi et normam noris, accipe, quae Illustrissimus Comes Femandus Casimirus de Isemburg affert, Statuta novae Academiae, una cum albo Academico: illorum fidelis custos et dispensator futurus, hujus autem diligens consignator.

      Trado insuper Sigillum Academiae, quo acta Senatus Academici subsignentur et confirmentur, quod quoties apprimi curas, in mentem Tibi revocabit, quicquid hoc Signo consignatur Magni Regis nomine id actum censeri.

      Arduum munus est, fateor, quod Tuae curae demandatur, et miror, si illud accipere non reformidaris: sed in mentem Tibi venire primum oportet, quicquid suscipis, publicae salutis causa id expediri, cui omnes naturali obligatione obstringimur subservire: deinde, aliqua ex parte Magni Regis curam hac opera levari, Cuius humeris centuplum imo millecuplum oneris et ultra incumbit, qui prudentiae Tuae opinione et fiducia hanc ipsam tibi Spartam delegavit. Tandem ne auxilio destitutum Te putes, habes consiliorum adjutores, Viros scientia et usu rerum exercitatos, quos Clementia Regis Tibi Academiae Senatores associat, ordine sic ferente Tibi sufficiendos, qui omnes juris jurati religione obligati non magis ad docendum fideliter, quam ad Academiam quoque, ut quemque ordo adinoverit, gubernandam, collegiali studio et opera nunquam Tibi sunt defuturi. Quos quidem opus non est denuo juratae fidei vinculo adstringi, sufficit, quod omnes, quod quidem nunc facio, Sacramenti ante dicti serio admoneantur.

      Ne autem nescias, quos Collegas consiliorumque adjutores sis habiturus, nomina illorum, servato singulorum ordinum discrimine, recensebo.

      Theologorum ordo praeter Te, Pro-Rcctor Magnifice, habet Professores ordinarios D. Magnum Crusium et D. Joachimum Oporinum.