Tappensches Familienbuch (1889)/251
GenWiki - Digitale Bibliothek | |
---|---|
Tappensches Familienbuch (1889) | |
Inhalt | |
<<<Vorherige Seite [250] |
Nächste Seite>>> [252] |
Datei:Familienbuch-Tappen.djvu | |
Hilfe zur Nutzung von DjVu-Dateien | |
Texterfassung: unkorrigiert | |
Dieser Text wurde noch nicht korrekturgelesen und kann somit Fehler enthalten.
|
minus regendae juventutis peritia, ut qui maxime commendabiles sunt, clari ac conspicui , qui ad hanc novam Academiam omni opera sua ornandam atque extollendam juratao fidei religione obligati, confluenti studiosorum frequentiae auditoria sua mirifico successu aperuerunt, albo Academico litteratos advenas, quibus discendi gratia hic commorari lubitum erat, adscripserunt, disputatoria exercitia publica adornarunt, pro jure suo meritis gradus Academicos contulerunt, et ad quaestiones controversas pro facultate cujusque ordinis responsa reddiderunt: quaepropter justa aestimatione haec metientibus Academia jam constituta et possit et debeat censeri.
Hoc ergo nunc agitur porro, ut constituta haec Academia ritu solemni inauguretur publicaeque utilitati religiose consecretur. Id fieri hodierno die jussit Rex Sacratissimus, voluitque, hanc novam studiorum Universitatem de nomine Suo Georgiam Augustam appellari.
Scilicet servat Majestati Suae Rex Optimus titulum et munus Rectoris Magnificentissimi, ut tanto splendoris inusitati ornamento effulgeret haec alumna Sua, quanto vix alia recentiorum antiquiorumque Academiarum, imo vere nulla, est cohonestata. Quis inde non perspicit incredibilem Clementiam, quam Majestas Regia Musis, quo laetius agant, quo lautius habeantur, propensissime accommodavit? Quis inde non agnoscit inusitatam et plusquam paternam curam Magni Regis, qua hoc Sapientiae Suae monumentum fovet ac tuetur?
Neque vero prolixae hujus in Georgiam Augustam voluntatis affectusque prorsus singularis alia desunt indicia, plura et majora, quam praefinitum tempus enarrare, nedum oruare verbis patiatur. Unum in promtu est et illustre adeo, ut praesentissimo suo splendore omnium, qui huc convenerunt, oculos et mentes perstringat. Nimirum Rex Augustissimus, quo illustriora, dum Ipse abesset, Inaugurationis hujus solemnia redderet, Legatum misit, muneris auctoritate, Generis splendore, et meritorum cumulo eminentissimum, Illustrissimum Dominum, Dominum Gerlacum Adolphum de Munchhausen, arcanorum Regiorum participem, Sanctioris Consilii, quod terris ditioni Electorali subjectis gubernandis praeest, Membrum dignissimum, praefecturarum per tractum Cellensem Ephorum summum, Virum, in tantum laudandum, in quantum Herois togati virtus intelligitur, qui studio, consiliis, labore, vigiliis, opera denique indefessa omni enixe contendit, ut quae Rex salutariter destinarat, felicissime perficerentur.
Hoc ex voluntate Regis Sacratissimi praesente, ego, quod felix faustumque jubeat Deus T. O. M., Divino Ipsius nutu, auspiciis Invictissimi Imperatoris Caroli VIti constitutam in hac urbe Academiam, Conditoris et Parentis sui Beneficentissimi nomine Georgiam Augustam dictam merito dicendamque, hanc bonarum, inquam, mentium officinam studiorumque Universitatem, auctoritate et jussu Regio omnibus ac singulis, ingenii cultum expetentibus, qua quisque disciplina perfici, qua ingenua arte expoliri cupiat, indigenis exterisque aperio, proclamo, declaro, ut, qui studiorum causa jam adsunt adventurique sunt, intelligant, iisdem hic juribis ac privilegiis, quibus alibi vivitur, se uti cumulatissime.
Sed quoniam nulla Respnblica, quales quidem Academias a reliquis ordine et juribus sejunctas summi Imperantes esse sapienter, voluerunt, sine Magistratu et Senatu esse potest, indicare simul Augustissimus Rex voluit, qualem hic ordinem constituerit servarique jubeat. Ipse quidem, quod jam monui, Rex Munus Rectoris Magnificentissimi Sibi servat: sed quemadmodum hucusque vicariam hujus muneris operam per vices Academiae Commissariis delegavit, ita nunc Ejus Majestati Visum est, eodem me voluntatis Suae interprete, Pro-Rectorem, ex legibus Academicis suo tempore, ne onus uni incumbat, mutandum, substituere, qui muneris auctoritate munitus Magistratus Academici munia obeat Legesque et Statuta diligentissime tueatur.
Clementissima autem Regis nostri Indulgentissimique Nutritoris volustas Te, Jacobe Wilhelme Feuerline, Theologiae Doctor ac Professor primarie, designavit, qui primus Pro-Rectoris titulo hanc spartam ornares: itaque velim propius accedas. ut quae mihi mandata sunt, peragantur Tecum, ea simul, quae pro hoc munere et dignitate Tibi conferenda, accepturo, si prius, quod et nunc fieri debet, et posthac a Tuis quoque in hoc officio Successoribus fiet perpetuo, pro muneris Tui ratione juratam fidem dederis. Adesto