Tappensches Familienbuch (1889)/089
GenWiki - Digitale Bibliothek | |
---|---|
Tappensches Familienbuch (1889) | |
Inhalt | |
<<<Vorherige Seite [088] |
Nächste Seite>>> [090] |
Datei:Familienbuch-Tappen.djvu | |
Hilfe zur Nutzung von DjVu-Dateien | |
Texterfassung: unkorrigiert | |
Dieser Text wurde noch nicht korrekturgelesen und kann somit Fehler enthalten.
|
celeberrimus; talis vir, quem qui non aestimant, non satis noverunt, et qui probe noverunt, satis aestimare nequeunt. Quandoquidem vero hodierna luce adamato Parenti maestissimae filiae ultimum pietatis officium sunt exhibiturae, nostri muneris officium est, non solum Vos, quotquot nostrae iurisdictionis subiecti estis, ut frequentes nobiscum in funus procedatis, hortari, sed et plurima quae laudanda, et innumera quae imitanda carissimus Collega noster reliquit, grata recordatione prosequi. Misit divina benignitas venerabilem nostrum Seniorem in hanc lucem anno seculi huius tertio, mensis Augusti die decimo quinto, ea circiter hora, qua mundi oculus ad occasum properabat. Patriam ne ignobilem haberet, dirina providentia sic ordinante contigit, ut, militum saevitia vicinos agros depopulante, vigilantissimus parens, qui rure tum agens Christi Ecclesiam pascebat, suavissimam tori sociam, cum foetu alvo materno concluso, vicini Episcopatus Hildesiensis metropoli committeret; quo factum fuit, ut in celebri loco primum hauriret spiritum, qui ingenii dotibus patriae huius satis per se clarae celebritatem non parum erat amplificaturus.
Patrem nactus est Pererendum et Doctissimum virum, Dn. Jacobum Tappium, qui ob insignem doctrinam et eximiam in coetu fidelium ad persuadendum accommodate dicendi Facultatem Schoeningensis Ecclesiae Antistitem, et vicinarum, ceu nunc loquimur, Superintendentem egit. Hic Nostrum suscepit e suavissima Coniuge Margaretha Kerstenia, honoratissima et eximiae probitatis ac modestiae foemina, quae ad annum seculi huius quadragesimum septimum supervixit, ubi placide in domino obdormivit, et pius hic filius dilectissimae matri funus paravit. Patrem defuncti genuere Rotgerus Tappius, Senator Hildesiensis spectatissimus, et Ilsa Jagans. Maternum avum habuit Reverendum et Doctissimum Virum, Dn. Johannem Kerstenium, qui divum Lutherum, summum et incomparabilem virum, nec non Philippum, communem in Germania humanioris literaturae dictatorem, vidit, audivit, et sub tantis doctoribus eos fecit in sacrarum litterarum studio progressus, ut insequentibus annis puriorem Christi doctrinam ipse uberrimo cum fructu praedicaret. Ariam maternam nactus est Mechtilden Ludovici, honestissimi nominis parentibus ortam. Proavos habuit paternum Zachariam Tappium, Patricium Hildesiensem Nobilissimum, maternum Abrahamum Kerstenium, fidelissimum Praefectum Steuerwaldensem. Proaviam denique paterna familia ipsi dedit Salomen e Nobilissima Patriciorum Brunsvicensium familia Dammiana prognatam, maternam autem Elisabetham Rucks.
Maioribus his progenitus vis lucem aspexerat, cum piissimi parentes de altero natali, Christianismo, ipsi conferendo cogitarent. Delatus itaque ad sacrum regenerationis fontem Christo Servatori per sponsores sacramentum dixit, et in memorimn Optimi Parentis Jacobi nomen reportavit. E cunis et gremio materno egressus primis statim infantiae annis ingenium liberale et capessendis optimarum artium studiis aptissimum ostendere, multa nec vulgaria spectatae indolis specimina edere, et tenuioris aetatis primitiis uberiorem sequentium annorum fructum polliceri videbatur. Quamprimum igitur accrescere coepit, optimi parentes praeclara et ad haurienda studia prona indole vehementer delectati, charissimum filiolum domesticis praeceptoribus, quorum in puerorum animis rite formandis dexteritas perspecta erat, iis artibus, quibus prima aetas ad humanitatem informari solet, excolendum tradiderunt. Nec fefellit eos laudabilis haec et iusto desiderio incensa voluntas, siquidem admodum brevi tempore cum pietatis fundamento optimas literas hausit, et magna quadam vi ingenii tales fecit profectus.